- BURSARIUS
- BURSARIUSin Ecclesia Romana officium Monasticum est, penes quem Bursa seu pecunia Monasterii, in Monastico Angi. Tom. 1. p. 184.Iohn Tortoun quintus, Bursarius officiatus.Etiam sic dicti sunt, quibus ex Bursis stipendia praestabantnr, cuiusmodi Bursarum, i. e. arcatum, ταμείων, gazophylaciorum, mentio fit in Computo Baillivorum Franciae A. C. 1288. Expenfae: ProBursis Scholarum Regis, qui fuerunt de Curia ---- pro Bursis baptizatorum ---- pro Bursis Beghinarum. Nempe in his Bursis sive Arcis reponebantur, quae ad Scholasticorum, verbi gratia, seu Baptizatorum, alimoniam spectabant, quaeque eum in usum a Viris piis legata erant. Vide quoque infra Nomenclator. Unde etiamnum Bursarii in Academiis dicuntur, quibus, ob rei domesticae penuriam, certa quaedam stipendia exsolvuntur, ex Arca ad id destinata, ad studiorum cursum eo expeditius conficiendum, etc. De Bursa Papali purpurea, in qua sunt 12. sigilla pretiosorum lapidum et muscus, in Inauguratione Pontificum adhiberi solitâ, vide Cencium Camerar. de Inaugur. Celestini III. laudatum Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque supra, in voce Bursa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.